Collectio scriptorum OCD - Vol. 2

 

Embed or link this publication

Description

Volume 2

Popular Pages


p. 1

COLLECTIO SCRIPTORUM mmirnmordinis excalceatorum ' UTRIUSQUE CONGREGATIONIS ET SEXUS P. F. Bartholomaei a S. Angelo Provincia Longobardic® OPERA ET SOLERTIA EXARATA COI ACCEDIT SUPPLEMENTUM SCRIPTORUM ORDINIS QUI AUT OBLITI FUERUNT AUT RECENTIUS VIXERUNT AUCTORE ET COLLECTORE P. ?. Hsixiica SI. a SS. S&cr&meata Alumno Provincire Genuenii*. Accedunt insuper CATALOGUS EPISCOPORUM INDEX PRAEPOSITORUM GENERALIUM ET PROSPECTUS PROVINCIARUM ET CIENOBIORUM ORDINIS. Tomus secundus SAVON^E EX TYPOGRAPHIA A. RICCI MDCCCLXXXIV. Digitized by Google

[close]

p. 2

Z- 7 #4 o B3 7. 2. Digilized by Google

[close]

p. 3

: I. Magdalena a S. loseph I. Natione Galla, in saeculo dicta Dubois vel De Fontaine-Marans ex nobilissimis parentibus Parisiis nata die 17 maij anno Redemptionis nostrae 1578. Cum a teneris annis in pietate et virtute sollicite educata ex turbulentis hujusmodi procellis et periculosis saeculi fluctibus, in tranquillum religiosi status portum sibi navigandum statuisset, Teresianam observantiam Parisiis in monasterio nostro Incarnationis amplexa est, die undecima novembris ann. 1604, ubi multum profecit, et praefuit tamquam splendidissimum Ordinis Carmelitici Sydus, re- ligiosarum virtutum exemplar, pluriumque monasteriorum fundatrix et Antistita. Migravit ad Dominum Parisiis an. 1637 die 30 aprilis aetatis 59. Miraculorum gloria illustris adeo ut Ejus beatificationis extet processus jam factus ab Episcopis .aucthoritate Apostolica delegatis. Scripsit 1. Vitam sororis Catharinae a Jesu suae Monialis. Prodiit Gallice in 8. Parisiis anno 162J, Item Tolosae anno 1625 in 8. (curantibus Carmelitis Discalceatis). Item Parisiis anno 1628 (Editore Petro Cardinali Berullio cum prae- fatione ad Reginam Christianissimam). —Item Parisiis anno 1646 et anno 1656 in 8. € uti refert Jacobus Lelong in Biblioth. Histor. Gallicae, pag. 291, N. 6035 ». —2. Monita spiritualia « Prodierunt in vita ipsius Magdalenae a S. Joseph quam Parisiis edidit in 4. Joann. Franc. Senault ann. 1645 et 1670 etc. (Martial. a S. Io: Bapta, pag. 281). Digitized by Google

[close]

p. 4

:: : 4 2. M Magdalena a S. loseph II. Natione Burgunda, patria Divionensis, Teresiana virgo magnisdecorata virtutibus, prudentia et pietate illustris. Scripsit circa ann. 1648. De sancti3t.ate et mirabilibus a Deo gestis ven. so- roris nostrae Margaritae a SS. Sacramento, cognomentoParisot. (Ita Ludovic. a S. Teresia in suis Annal. pag. 16). Magdalena a Matre Dei Natione Hispana Abulae nata, ibique per religiosam profes4. sionem Deo consecrata. Omnium virtutum genere ac contemplationis dono insignis. Scripsit De interiori et spirituali animae cum coelestibus communicatione. MS. « Quod servatur in Archivio mona- sterii nostri Abulensis ». (Martial. a S. Io: Bapta, pag. 231). Magdalena a SS. Sacramento Natione Galla in Seviropoli, quae Urbs est caput Vasconiae5. proprie dictae, nata 6 aprilis anno 1617 et inter nostras mo- niales Burdigalensis monasterii professa est soror de Velo Albo (sive Conversa) in die Assumptionis ; ubi poenitentia, charitate, salutis animarum zelo ac regulari observantia insi- gnis, obiit mense januario 1697. Scripsit opuscola De virtutibus theologicis et oratione ; nec non epistolas, quae cum Ejus vita prodierunt Parisiis an. 1711 in 12. apud Typogr. Lambin. « Aucthore Joanne Martianay, celeberrimo et eruditissimo Congregationis S. Mauri Benedictino monacho ». (Maitial. a S. Io: Bipta, pag. 282), Magdalena a Spiritu Sancto Natione Hispana, una e primis Teresianis monialibus, quaefondationi Cordubensi anno 1689 interfuerunt. Scripsit Digitized by Google

[close]

p. 5

:: 5 Relationem de virtutibus S. P. N. Joannis a Cruce 6. < q'ia usus est Hieronymus a S. Joseph, lib. IV, cap. 4 vitae ejusd. S. P. N. Joann. ». Marcellus a S. Anna Avenionensis provinciae alumnus et XLIV praepositus gene- ralis Italicae Congregationis electus in generalibus Comitiis 7. habitis die 15 maij an. 1734. Obiit Carpenctorati mense februarii anno Domini 1752 aetat. 65. Scripsit Litter. Pastoral. ad totam suam Congregat. Italic. Marcellus a S. Genovefa Natione Turonensis in saeculo dictus Urbanus Chamlon, in Pago Neuvillae intra dioecesim Turoniam natus; sacerdos saecularis, et nostrarum monialium apud Turanes confessarius. Strictam Teresiani Instituti observantiam primus in convent. Charen- tonico e novitiis suscepit anno 1617 et die 24 febr. professus est anno 1618. Q8u.anta senex alacritate juniores antecederet mirabantur alii, tum ad nocte surgendum, tum ad horam orationis matutinam occupandam. Ab ingressu in religionem, totus in confessionibus saecularium audiendis intentus usque ad mortem perseveravit, maxima charitate et tenerrima man- suetudine praeclarus : Ipsi Henrico Aurelianensi de Longa-Villa Duci per vigintiquinque annos fuit a confessionibus in sacramento poenitentiae. Decessit e vita Parisiis die 13 aprilis anno Dni 1644, aetatis suae 72. Scripsit —De casibus conscientiae volum. I. MSS. (Gallice). (Martial. a S. Io : Bapta, pag. 282). Marcellus a Matre Dei Ante religionis ingressum, vocatus Marcellus Macedonius patria Neapolitanus, Emo Dno Scipioni Cardinali Borghesio ab epistolis. Ab inanissimis mortalium cupiditatibus et fallaciis ad coelestia animum sincere transferens Teresianum Institutum , Digitized by Google

[close]

p. 6

: 6M amplexus est et cum in Eo aliquot annos magnae sanctitatis ; cum laude vixisset, obdormivit in Domino Neapoli anno sa- lutis 1619. Vir generis splendore, ingenii acumino, variarum scien- tiarum cognitione conspicuus, vates celeberrimus, concionator eximius et theologus egregius philosophusque insignis. « In saeculo degens, scripsit ad Scipionem Cardinalem Borghesium ». 1 . De novem musis, sive de suis amoribus (aut veris, aut fictis.) lib. I. * « Postea Carmelit. Discalc. edidit ad eumdem Cardinalem (Italice). 2. De novem choris angelorum, in honorem S. M. N. Teresiae a Jesu, pro illius Beatificatione. Lib. I. Romae apud Guillelmum Facciollum anno 1615 in 4. « Hunc solummodo librum recenset noster S. Io: Bapta in sua Biblioth. ». 3. Orationem Panegyricam de S. M. Martialis a Teresia a Jesu. (Latine). Ibidem eod. ann. et Typogr. in 4. 4. Orationem alteram Panegyricam ejusd. S. M. Teresiae. (Italice). Ibidem eod. ann. et Typogr. in 4. XX5. Triumphum Crucis, in cantus distinctus Car- mine italico heroico. « MS., apud Cardinalem Ubaldinum ». —G. De S. Catharina V. M. Poema italico metro MS. 7. Sermones varios « Italico sermone MSS., apud Carmelit Discalc. Neapolit. ». « De isto doctissimo et piissimo religioso legendi sunt, lanus Nicius Erythraeus in Pinacotheca Imaginum illustrium Virorum, parte I, pag. 104, Nicolaus Toppi, in Biblioth. Neapolit. et De Williera, Tom. II in sua Bibi. Carm. pag. 3C7, N. 9 ». 9. Marcus a S. Francisco I. Mechliniensis, defunctus Lovanii anno 1675 postquam edidisset hispanice 1. Compendium vitae S. P. N. Joannis a Cruce. Lovanii anno 1675. Digitized by Google

[close]

p. 7

M 2. Chronicon Carmelitarum. (Flandrice). fMartial. a S. Io: Bapta, pag. 282). 7 10. Marcus a S. Francisco II. Provinciae Venetae alumnus, in saeculo Joannes-CarolusVenetiis ortus die 5 aprilis anno 1712. Parentes habuit Dnum Martinum Rossetti ex oppido dicto Schio, dioecesis Vicentinae et Dnam Lauram Maggi Venetam. Teresianam induit vestem in Vicentino Tyrocinio die 0 aprilis anno 1727, et solemnem dixit Vota anno sequenti 1728. Emenso summa cum laude in Patavino nostro Collegio studiorum Curriculo, ibi postea cathedram ascendit. Verum animarum salutis zelo accensus eam reliquit, et ad apostolicum ministerium se consecravit; illudque in praecipuis Italiae Urbibus exercuit, non sine ingenti omnium plausu, atque Christifidelium profectu. Plenus dierum ac bonorum operum obdormivit in Domino anno Redemptionis nostrae 1793 aetatis suae 81. Scripsit et edidit : 1. Animadversiones in regulas et usum critices, —aucthore R. P. Honorato a S. Maria, Carmelit. Discalc. Interprete e Gallicis viro ejusd. familiae provinciae Venetae. Venetiis anno 1738 Tom. 111 in 4. 2. Opere di S. Giovanni della Croce primo Carme- litano Scalzo , dal Castigliano trasportale in Jtaliano. « Aggiuntavi la Vita dei Santo ». Venezia 1748 Tom. II in 4. (Vit. ejusd. S. Joan. edit, etiam in fol.). 3. Memorie intorno la vita dei B. Angelo Mazzinghi e intorno la B. Giovanna Scopelli, BB. Carmelitani della Congregasione di Mantova. Brescia 1772 in 8. 4. Brevi avvertimenti di Fr. Marco di S. Francesco ai giusti e saggi estimatori dei Ch. Professore P. T. (Pietro Tamburini def. ann. 1827) intorno ad una digressione sopra il sommo Pontefice e la Chiesa di G. C. da Lui intro- dotta nella sua Analisi dei libro delle Prescrizioni di Tertul- liano stampata in Pavia 1’anno 1781. Parma 1782. 5. Osservazioni dommaliche storiche critiche sopra Digitized by Google

[close]

p. 8

:: 8M le opere, la dottrina e la condotta di Giansenio, dell’ Ab- bate di Sancirano, di Arnaldo, dei P. Quesnello, di Pe- —tilpied e de' loro discepoli. Opera dei P. Onorato di S. Maria etc. tradotte dal francese in italiano. Vicenza 1786 T. 2, ia 8. 61.. Difficolta proposte dal P. Onorato di S. Maria Carmelit. Scalzo al sig. Nicolo Petitpied, aulore delUEsame —Teologico. Traduzione dal francese. Ivi 1789 T. I, in 8. Reliquit inedita, seqq. — —Quaresimale. 2. Orazioni Panegiriche. —3. Piano di educazione per NN. Patrizio Veneto. 4. Dis- —sertazioni Teologiche. 5. Lettere etc. (Vedasi ii Tomo XVII dei Nuovo Dizionario degli Uomini Illustri etc. (tradotto dal francese), stampato in Bassano l'an. 1796 p. Remondini —pag. 193, N. 5. Parola Rossetti). II. Marcus a S. loseph Patria Placentinus. In magisterio novitiorum et praelaturis admirabilis, ac Orationis dono sublimis. Ad superos evolavit Novocomi, (dum esset actualis prior S. Eremi provinciae Longobardiae) die 27 decembris anno 1G77 aetatis suae 66. Scripsit et edidit 1 . Novam Versioncm Italicam Operum S. M. N. Te- resiae a Iesu. —Venetiis anno 1668 in 4. (et iterum ann. 1694). 2. Apparatus ad Spirituale aedificium Obedientiae Monasticae etc., in 4. (Latine) MS. 3. Apparatus ad Spirituale aedificium Obedientiae Evangelicae etc., in 4. (Latine) MS. 4. Opere coordinate di S. Teresa. (Italice). Edit. Venetiis anno 1689. —(Martial. a S. Io: Rapta, pag. 282 et Necrolog. Provin. Longobard. pag. 13). \ 12. Marcus a Resurrectione Natione Belga , sacrae theologiae professor , scripsit idiomate belgico librum inscriptum : Digitized by Google

[close]

p. 9

:, M9 Tabula Salutis, sive : De bono usu Sacramenti Poe- nitentiae. Bruxellis ann1o3.1681 ia 12. (De Williers, T. 2. suie Bibloth. Carmelit. pag. 332, N. 17). Marcus a SS. Sacramento Natione Hispanus, monialibus nostris monasterii Coesar-Augustani a Confessionibus Sacris : deinde hispanici exercitus anno salutis 1599 adversus Anglos proficiscentis cum quindecim aliis Carmelitis Discalceatis vicarius generalis constitutus. Scripsit De propria 1v4i.ta Relationem. « Qua usus est Michael-Baptista de Lanuza Lib. 3. Vitae Venerab. Sororis5.nostrae Matr. Isabellae a S. Dominico cap. 8. » (De Williers, nt supr. loco citato, N. 18). Margarita a iesu Doctissimi et celeberrimi P. Dionysii Petau Societatis Iesu Germana soror Aurelii nata ex Hieronymo Petau patre et Francisca Hanapier matre : anno aetatis suae vigesimo nono apud Aurelianenses moniales sacram induit vestem anno 1627 die 18 octobris : professionem vero solemnem ibi emisit anno 1628 die 21 eiusdem mensis, religiosis omnibus nostri instituti virtutibus apprime exercitata, in Occitaniara a Supe- rioribus missa fuit ob coenobiae rigenda et fundanda. Inde redux optimis oppletam exemplis vitam absolvit Jn Aurelianensi suo monasterio anno 1663 die 21 novembris. Scripsit eruditis linguis instructa et edidit versibus latinis Volumen unum. (Vid. De Williers in Indice suae Biblioth. Carmilit., Tom. 2, pag. 903, Lit. M.) 1 Margarita a Matre Dei Anno Domini 1587 piis et honestis parentibus Sebastiano Wannoct Brabantino et Gertrude Bernates in oppido Formsen superioris Frisiae Status Belgici nata. Teresianam induit vestem Bruxellis anno 1607 die 8 de- cembris, sub venerab. matr. Anna a Iesu novitia facta, inter Digitized by Google

[close]

p. 10

: : ,, 10 M sorores conversas admissa. Virgo humilitate charitate ora,, tione, poenitentia, contemplatione, amore Dei, vitae sanctitate, miraculorum gloria visionibus , coelestibus illustrata , atque spiritu prophetico donata, migravit in coelum Bruxellis cum magna Sanctitatis fama, die undecima martii anno salutis 1640 aetatis 59 professionis 37. Scripsit iussu P. Gratiani a Cruce carmelit. discalc. eius confessarii, postea provinciae Belgicae provincialis 1 . Historiam, vitae suae idiomate belgico. « Quam Gallico Sermone, donavit Io: Chrysostomus eiusd. Ordin., in 4. » ( MS. asservab. olim in biblioth. coenobii nostri Bruxel- lensis). 2. De Oratione ac Contemplatione, atque Favoribusr sibi divinitus concessis. Tractat. MSS. (Martial. a S. Io : Bapta, pag. 282. 16 . Margarita a SS. Sacramento I. In saeculo dicta Parisot ex piis et honestis parentibus nata est Belnae in dioecesi Burgundiao Eduensi die 7 februarii anno 1619. Virgo fere ab infantia Deo consecrata inter no- stras moniales Belnenses adscita et admissa vitam prorsus , mirandam, praestantioribus virtutum exercitiis refertam, illu- strationibus divinis ac coelestibus decoratam charismatibus prodigiis ac miraculis insignem finivit moriens die 26 maii , anno Domini 1648. Iacet Belnae in egregio sacello ab amplissimo viro Petro Seguerio, Franciae cancellario munificentissime in eius memo- riam constructo. Scripsit 1. Statuta Domesticorum Pueri Iesu, B.mae Virginis et S. Ioseph. 2. Colloquia cum Eius Magistra Matr. Maria a SS. Trinitate. 3. Exercitia pro singulis Horis Diei et Noctis. 4. Alia pia Exercitia. 5. Epistolas varias, exquisitissimam pietatem redo- lentes. Digitized by Google

[close]

p. 11

M 11 « Quas edidit Iacobus Araelotus in eius vita, Lib. XII a pag. 738 usq. ad pag. 744. » —(Martisl. a S. Io: B&pta, pag. 283. De Williers, T. 2. suae Bibliot.. Carmel, pag. 333, N. 21). 17. Margarita a SS. Sacramento II. Parisiis nata, die 6 martii anno 1590. Parentes habuit Dom.num Petrum Acarie rationum magistrum, vice-comitem de Villemor Dom. de Montberault etc. , matrem vero Barbaram Au- rillot. (Vid. infr. artic. propr.). Religionis habitum inter nostras moniales in suburbio S. Iacobi Parisiis induit die 5 septembris, ann. 1605, professionemque ibidem emisit die 18 martii anno 1607. Ad monasterium Turonensem anno 1615 suppriorissa constituta, et triennio expleto, priorissa electa fuit praesente Dno Berullio. Burdigalam anno 1620 missa fuit occasione turbarum or- tarum discalceatis viris carmelitis regimen monialium sui Or- dinis praetendentibus : ubi Margarita variis persecutionibus vexata, vique expulsa heroicos patientiae actus exercuit. Burdigala ad Santonum Medulanum perrexit, comite Ma- ria a Iesu matre parente cancellarii Seguierii. Mense iulio anno 1624 in priorissam monasterii in Vico-Capones constituti Parisiis electa fuit, cuius coenobii hortulos claudi curavit et , alia perfici aedificia. Anno tantum 1631 praefecturam dictam exuit : Ast anno 1644 factiones excitatae fuerunt, ut in provinciam ablegaretur, praetextis eius pseudo-revelationibus, quas nomine illusionum notabant, et praeclaris illius gestis humani lucri specie infamatis. Eiusdem nihilominus monasterii priorissa electa fuit anno 1650. Hydropisi autem quam febris comitabatur laborans, occubuit die 24 maii anno 1660 aetatis 70 et professionis 54 inchoato. Editum est sub eius nomine opus : 1. De Modo Christiane et Religiose vivendi, in 12. (Gallice). Lugduni anno 1688. 2. Consilia Spiritualia. (Leguntur in eius vita gallice edita). Parisiis anno 1690 in 3. » Digitized by Google

[close]

p. 12

, 12 « Aucthor huius vitae notatur solis litteris initialibus M. T. D. C., quae significantur Dominum Tronson De Chdnevi4re, virum nobilem, magnorum negotiorum procuratorem nomine regis Galliarum, in regionibus septentrionalibus. » —(Martial. a S. Io: Bapta, pag. 282. > De Williera, T. 2. suae Bibliot. pag. 333 N. 22). 18. Maria a S. Alberto Natione Hispana novitiarum magistra Vallisoletani monasterii; postea priorissa. Virgo magnis decorata virtutibus in oratione assidua, ad obedientiam promptissima, silentii amantissima, regularis vitae observantissima et paupertatis cultrix celeberrima: Obiit actualis Priorissa Vallisoletana Jie 9 iunii anno Domini 1640. Scripsit idiomate hispanico : 1. De Visionibus Sororis nostrae Catharinae Evangelistae Vallisoletanae. « Quae obiit anno 1623 die 16 Octobris aetatis suae 74 religionis autem 53. » 2. Diarium de propriis Visionibus. « Quo usus est FraDciscus a S. Maria Tomo II. Historiae Reformationis S. Teresiae Lib. VII cap. 12. » « Priorem vero Tractatum laudat Michael-Baptista de La Nuza, Lib. de Vita Teresiae deVela monialis Teresianae cap. 26, 30 et 33, ut animadvertit Ludovicus Iacob in sua Biblioth. Carmel. MS. pag. 293.* 19. Maria a Cruce Granatae in Hispania anno 1563 nata, a S. P. N. Ioanne a Cruce inter moniales nostras Granatenses adscita, per manus Venerabil. Matris Annae a Iesu habitu religionis induta, , anno 1585, et anno sequenti professa. Cum plurimum in studio perfectionis proficeret ei funda- tionem monasterii Ubetensis, superiores Ordinis demandarunt ; in quo virtutum omnium exemplar fuit, quater priorissa illud sanctissime regens, laudabilibusque stabiliens consuetudinibus. Altissimo contemplationis dono illustrata in , profundum divi- nae sapientiae pelagum introivit. Ubedae animam Deo reddidit anno Domini 1638, cuius me- moria in benedictione est. Digitized by Google

[close]

p. 13

:: M 13 Exposuit admirationi saeculorum varios Tractatus utilis- simos hispanico idiomate scriptos, qui in eodem Ubetensi monasterio asservantur MSS. nempe hi sunt —1. Expositio in haec verba Psalmi 8 °* . Quam di lecta Tabernacula tua. Domine, virtutum. (Complectitur capita 34). 2. Expositio in haec verba S. Pauli Ap. ad Romanos cap. XI. 0 altitudo divitiarum, sapientiae et scientiae Dei f « In cuius explicatione, ea dexteritate et artificio utitur, ut appareat sententias illas non per vim tractatas, sed sponte sua ut ita dicam innatas. » (Complectitur 45 capita). 3. Explanatio eiusdem Capitis. (Continetur capitibus vigintiquinque). 4. Explanatio illius Psalmi 148 versus : Et aquae omnes, quae super Coelos sunt laudent Nomen Domini. —(Complectitur capita 33. Haec scripta sunt anno 1633). 5. Historia Vitae suae, iterato Praelatorum iussu cum additionibus. « Martialis noster in sua Biblioth., pag. 284, asserit a- lios sex ab illa elucubratos libros sed quinam sint non in, notescit. » (De Willier», Tom. 2. suae Biblioth. Carmel it pag. 340 N. 32). 20. Maria a S. Euphrasia Monialis nostra Hispana scripsit Hierogliphicum de Mysterio Immaculatae Concep tionis Virginis Mariae. « Quod citatur apud Sanctium Zapatam doctorem Hispa- num Libro de Conceptione pag. 150 , ut referunt Petrus de Alva, in militia Immaculatae Conceptionis: Franciscus Bonae Spei in visione Eliana, et Ludovicus Iacob in sua Biblioth. MS. pag. 293. » (De Willier», ut «upr. pag. 341 N. 34). 21. Maria a S. Hieronymo Natione Hispana patria Abulensis et consanguinea SeraphicaeS. M. N. Teresiae a Jesu. Patrem habuit Alphonsum Alvarez matrem vero Mariam Salazar. In patrio monasterio solemnem Digitized by Google

[close]

p. 14

:: 14 M emisit professionem die 22 aprilis anno 1565. Post S. M. N. Teresiam priorissa in eodem monasterio, et etiam in aliis asceteriis usque ad annum 1604. Claruit virgo vere heroica sanctissimis exornata moribus, variis animi dotibus excellens, summa insignita fide, sapientia, prudentia, contemplatione et —humilitate in vita et post mortem illustris. Scripsit Vitam venerab. sororis nostrae Matr. pinnae a S. Bartholomaeo. « Franciscus a S. Maria lib. III. Histor. Reformat. S. Teresiae, cap. 13, pag. 301, refert, Mariam a S. Hieronymo dum in monasterio Malagonensi priorissa esset, in fenestra communionis vidisse stellam quae moniales ad sacram Synaxim invitaret ». « Laudant eam Hieronymus a S. Joseph in Annalibus Hispan. Congregat, et ipsa S. M. N. Teresia a Jesu in libro fundationum ». 22. Maria a Jesu I. In saeculo dicta de Sandoval et Godiner natione Hispana Veacensis, sororis nostrae Catharinae a Jesu Germana prio- ; rissa Cordubensis anno Domini 1589. Floruit virgo prudentia, probitate et religione ad annum usque 1604 quo vixit. Scripsit Relationem de virtutibus et sanctitate S. P. N. Joannis a Cruce. (De Williers Tom. II, auae Biblioth. Canuelit. pag. 342 et 343, N. 39). 23. Maria a Jesu II. Patria Januensis ex nobili familia Castagnola anno salutis 1568 die 8 septembris nata. In patrio monasterio solemnem emisit professionem an 1590 et postea fuit Bononiae fundatrix mo- ; nasterii nostri sub Titulo S. Gabriel. Arch. (nunc SS. Joseph et Teresiae) die 1 novembris anno 1619, ibique cum fama sanctitatis ad sponsum migravit die 11 aprilis 1641 aetat. 73. (Ex Necrolog. Provinc. Longobardiae, pag. 7). Reliquit MSS. : Monita spiritualia pro monialibus suis. (Hujus vitam scripsit P, Philippus a SS. Trinitate Carm. Discalc.). Digitized by Google

[close]

p. 15

M 15 24. Maria ab Incarnatione I. —Natione Hispana Segobiensis priorissa. Post annum 1591 scripsit : —Vitavi S. P. N. Joannis a Cruce « qua usus est Franciscus a S. Maria Tom. II. Histor. reformat. S. Teresiae lib. VIII, cap. 13 ». 25. B. Maria ab Incarnatione II. In saeculo Barbara Parisiis nata anno 1565 die 1 februarii. Patrem habuit Nicolaum Auvillot Dom. de Champlastreux, matrem vero Mariam L’ Huillier ex antiqua nobilissima Pa- risiensi familia. Anno aetatis suae decimo et uno educanda in monasterio Longi-Campi, prope Parisios, fuit tradita ubi ad pietatem longe supra aetatem instructa, anno decimoquarto in Domum paternam redux, apud parentes institit, ut ingressus in vitam religiosam liber sibi pateret : sed repulsam passa anno decimooctavo digno conjungitur viro Dno Acarie vice-comiti de Villemor, Dno de Montberau aliorumque insignium praedio- rum. Inter foederatos is pertinax socius Parisiis egredi compulsus est, postquam Lutetia Henrici IV Galliarum regis ad obedientiam subdita rediit; magnis inde in conjugem Dnam Acarie ruentibus calamitatibus, sex infantibus nutriendis et instituendis oneratam. Anno 1613 die 16 novembris defuncto amantissimo conjuge, piis omnibus operibus seipsam dedit totam magis ac magis exercendis. Antea matrimonii ligata vinculis, liberis tamen aliis interni spiritus facultatibus, jam sic ferebatur in Deum, tamque heroicos gerebat virtutum omnium actus, ut multos monasteriorum spirituales ascetas praecederet, assiduo orationis studio Deo conjunctissima, Christi plagas singulis praecipue Feriis sextis sic impressas ferebat, ut acutissimos, gravissimosque dolores in capite, latere, manibus et pedibus invicta patientia patentur. Quanta fecerit et pertulerit, ut moniales Teresianas Hispanas Sanctum Carmeli Institutum perfectioris —in Galliam propagaturas adduceret, vix dici potest. Anno 1614. Parisiis egressa Ambianum perrexit, et in monasterio Digitized by Google

[close]

Comments

no comments yet